Shortened and conflated version of nos 168 and 169 Latin with bounds

Archive:

Canterbury, Christ Church

MSS:

1. Cambridge, Corpus Christi College, 189, ff. 195-201v, f. 198r (s. xii)
2. Canterbury, D.C., Reg. P, f. 17v (s. xiii in.)
3. London, Lambeth Palace Library, 1212, p. 315 (s. xiii)
4. Oxford, Bodleian Library, Tanner 223, f. 12r-v (s. xvi 1)

Printed:

Twysden, X Scriptores, col. 2215, ex MS 1; K, 1207, ex MS 3; B, 336, ex MS 3; Pierquin, Recueil, pt 3, no. 35

Show all data

  • Metadata

    Text

    • [A]nno dominice incarnationis .dcccxi. Wlfredus archiepiscopus emit a Cenulfo rege has terras ad opus ecclesie Christi in Dorobernia: Grauenea, Casincburnan et Elmanstede et in alio loco terram duorum aratrorum que dicitur Suuiduningland iuxta Grauanea; item in alio loco terram que nominatur Appingland; in marasco quoque terram unius aratri inter hec quatuor confinia: ab oriente √¶almearc, ab austro Bedinghope in palude, ab occidente terra regis, ab aquilone flothamespynd; cum undique legitimis limitibus rite ad eas pertinentibus, campis, siluis, pratis, pascuis, paludibus, litoribus, liberas ab omni seculari seruitute, exceptis expeditione, pontis et arcis constructione. Ego etiam Cenulfus rex, pro reuerentia et dilectione eiusdem archiepiscopi Wulfredi, ecclesie Christi in Dorobernia infra menia urbis in australi parte prefate ecclesie duas mansiones et dimidiam, quod Angli dicunt thridda hialf haga, et duo prata in orientali parte fluminis Sture sita. Hanc meam largifluam munificenciam quisquis uiolare presumpserit, disperdat illum Deus et memoria eius non requiratur a generatione et generatione.